Rozmiar: 15909 bajtów

CCCLXXIX.

1495, März 6. Neisse.

Bischof Johannes IV. von Breslau bestätigt die unter No. CCCLXXVII. mitgetheilte Schenkung.

In nomine domini amen. Nos Johannes dei gracia episcopus Wratislaviensis etc. ad perpetuam universorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie volumus devenire, quod in nostra presencia constituta honesta femina Katherina relicta quondam Martini Hopner sutoris de Nissa, sana mente et corpore, non seducta nec quovis sinistro modo circumventa, sed per omnia bona fruens racione libere suo, Balthasaris et Melchioris filiorum suorum heredum et eorum successorum legitimorum nominibus donavit, cessit et assignavit iuspatronatus duorum ministeriorum in ecclesia parochiali sancti Jacobi Nisse, quod iuxta tenorem incorporacionis nobis producte ad eam et eius successu temporis legitimos successores spectare et pertinere dinoscebatur, unum ministerium in altari sancti Martini ex opposito altaris Corporis Christi, cuius discretus vir dominus Caspar Obiracker modernus est possessor et minister, ad quod alternas vices Nicolaus et Johannes fratres dicti Advocati de Nissa in presentando ius habere pretendunt. Aliud vero in capella dicta Brawnynne, que est prima post capellam sancti Laurencii ex adverso alterius partis hostii ecclesie prefate, quod discretus vir dominus Nicolaus Losak nunc possidet, reverendo patri, domino Jacobo abbati monasterii in Camentz ordinis Cisterciensis sibi et eius pro tempore dicti monasterii abbatibus succedentibus donacione vera valida et inter vivos irrevocabili perpetuis temporibus affuturis, consensum autem et donacionem seu assignacionem iurispatronatus prefati dictorum Melchioris et Balthasaris in instrumento honorabilis et legalis viri domini Johannis Ritter canonici Nissensi sacra imperiali auctoritate notarii publici legitime modo premisso factam vidimus contineri. Quare nobis pro parte dicti domini abbatis in Camentz occasione premissorum debita cum instancia fuit supplicatum, quatinus dictam donacionem, cessionem et resignacionem iurispatronatus dictorum ministeriorum eidem et suis successoribus dicti monasterii abbatibus admittere acceptare, ratificare et confirmare ipsisque auctoritatem nostram ordinariam pariter et decretum interponere dignaremur. Nos vero Johannes episcopus prefatus supplicacioni huiusmodi iuri et racioni consonis favorabiliter annuentes, dictam donacionem, cessionem et resignacionem iurispatronatus dictorum ministeriorum admittimus, acceptanus, ratificamus et confirmamus perpetue per presentes, transferentes in dictum dominum abbatem et eius successores omne ius et proprietatem, que dicte Katherine relicte quondam Martini Hopner, Balthasari et Melchiori eius filiis in iurepresentandi huiusmodi ministeriorum conpeciit aut quomodolibet conpetere potuit, constituentesque dictum dominum, dominum abbatem in Camentz et eius successores prescriptorum ministeriorum veros et indubitatos ac perpetuos patronos et collatores. Ad que, dum unum illorum ministeriorum vacaverit, post mortem unius ministri sepedictus dominus abbas aut eius successores discretum Balthasarem prefate Katherine donatricis filium et neminem alium ad proximam vacanciam nobis aut successoribus nostris episcopis seu vicario in spiritualibus presentare debebunt. Et hoc si ad id suo tempore acceptandum capax fuerit, si non extunc sequens immediate ministerium vacans pro eo cedere debet, post mortem vero dicti Balthasaris clericum idoneum saltem in minoribus ordinibus constitutum iuxta voluntatem suam presentabit, iure tamen devolucionis ad nos et successores nostros, si se casus offerret et aliorum omnium quorumcunque salvo. Premissa quoque omnia et singula premissa sic, ut premittitur, in omnibus suis clausulis, punctis et articulis per nos admissa, ratificata et confirmata autorisamus ipsisque auctoritatem nostram ordinariam pariter et decretum interponimus perpetue per presentes eaque omnia et singula premissa iussimus et fecimus nostri maioris sigilli appensione in fidem et testimonium conmuniri. Actum et datum Nisse die sexta mensis Marcii anno domini millesimo quadringentesimo nonagesimo quinto; presentibus honorabili et discretis legalibus et validis viris dominis: Johanne Ritter canonico Nissensi, Nicolao Furman, Conrado Puess altarista ecclesie parochialis sancti Jacobo ibidem, Paulo Beher advocato in Weidenaw, Ludowico Pfinczing de Nurnberga et Stanislao Sawr cancellarie nostre notario, fidelibus et grate dilectis testibus ad premissa.

Or. Perg. An rothgelbseidnen Fäden das wohlerhaltene S. des Bischofs.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów